Rozmiar: 15909 bajtów

CLXXI.

1339, Juni 12. Avignon.

Papst Benedict XII. befiehlt dem Official zu Breslau, in einer Geldsache zwischen dem Kloster und dem Kanoniker der Breslauer Kreuzkirche, Friedrich dictus de sancta Maria Magdalena, zu entscheiden.

Benedictus episcopus servus servorum dei dilecto filio . . officiali Wratislaviensi salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis dilecti filii . . abbas et conventus monasterii in Camentz Cisterciensis ordinis Wratislaviensis diocesis, quod olim ipsi necessitate coacti Frederico dicto de sancta Maria Magdalena canonico ecclesie sancte Crucis Wratislaviensis super quibus­dam eorum bonis communibus nuncupatis bursa communi quandam pensionem pecuniariam annuam per eum coadiuveret percipiendam sine superioris eorum assensu de facto pro certa summa pecunie vendiderunt; ex qua eciam longe ultra sortem dictus canonicus noscitur perce­pisse. Qua re prefati abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut venditionem huius­modi denunciari esse nullam ipsumque canonicum ad restituendum eis, quicquid ultra dictam sortem percepit, compelli per discretum aliquem mandaremus. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis audias causam et appellatione remota debito fine decidas faciens, quod decreveris, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati, si etc. (ut supra No. CLXX.). Datum Avinione II. Idus Iunii pontificatus nostri anno quinto.

Angehängt das Bleisiegel Benedict XII. an gedrehten Hanfschnüren. Auf dem umgeschlagenen Rande steht N. Gaitan.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów